CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1427813 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1427813.

Nodus 1427813 in documento feric-d-fab.xml


XXX.

Illyr. Plata na vrata.

In limine merces.

Scelestus, et Merces in Nemesin mutata.

Sibi absque teste quod patratum credidit Quidam peratrox facinus, intrepidus pedem In tecta retulit, coenat, inque plurimam Noctem sopore dormiit lenissimo. Merces, quae ab alta rupe trux vidit nefas, Exarsit animis, improboque praemia Referre digna gestiens, stat limine Defixa saevo, nil caventi ut pectora, Simulatque postes aperiat, ferro petat. Jam vota referunt exitum: morere, ego te Debita trucido facinori Merces tuo. Hanc ut Deorum novit omnituens pater Ab homine dignas haud cunctanter impio Sumpssise poenas, te caducis exuo Jam Diva, dixit, immortalis artubus; Merces nec ultra, terror at nocentium Vocere (*) Nemesis (Attici Rhamnusiam, Adrastiamque regio te nomine Argivi quondam nuncupabunt) interim Poenarum ut omne serviat genus tibi, Queis scelera plectas faxo; neve subtrahi Possint nocentes, instruere praepete Ala, levisque te vehet currus quoque. Poena antecedentem cito adsequitur reum, Raroque claudo deserit eundem pede. (*) De Nemesi Mythologi haec vulgo ferunt, eam Jovis, seu Justitiae filiam esse; ejusque peculiare officium scelera puniendi esse voluerunt; qua de causa, ut impios celerius adsequeretur, ei pennas et currum addiderunt. Adrastaea dicta fuit ab Adrasto Argivorum rege, qui primus ei aram