CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1426100 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1426100.

Nodus 1426100 in documento feric-d-fab.xml


XXV.

Illyr. Velle rjeci, a niscta tvora.

Multum verborum, operis nihil.

Promissor verbosus.

Se velle navim construere onerariam Passim Lupercus praedicabat, divitem Sese evasurum transferendis mercibus Jactans; at, alios consulendo, plurimum Consumpsit ante temporis, queis scilicet Ligna in nemoribus aptiora caederet, In fabricando cujus usurus foret Opera potissimum artificis, ad asserum Conjunctionem quanta ferri copia Sufficeret, unde pix, rudentes, velaque Essent paranda; denique priusquam est opus Incoeptum, et illud sedulo disquirere, Quis rector esset optimus, qui navitae Praestantiores crederentur caeteris, Queis regio quaevis mercibus dives foret. Quae cuncta postquam resciit (dementiam Hominis videto) nil eorum, quae intenderat, Egit, at eodem, quo requirens talia Lasciviebat, consenuit in otio; Nec, quod solebat glorians promittere, Pecuniam ille adauxit, at minuit suam. Qui multa verbis pollicentur garruli, Plerumque factis exhibent illi nihil.