CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 142507 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/142507.

Nodus 142507 in documento kunic-r-epigr.xml


353. Ad Hermogenem de medicae artis inconstantia. Quae scimus vere, stant omnia; quod male nutat Id sciri haud quaquam dixeris, Hermogene; Hinc medica sciri nil prorsum apparet in arte, Quae mire formas vertitur in varias, Et laudata olim damnat, damnataque laudat, Quod vitam tulerat, ferre ait exitium, Exitium contra tulerant quae dira venena, Mira haec morborum nunc vocat antidota. Artem odi, sibi quae non constat: discere nolo Quidquam hodie, quod cras dedidicisse velim.