CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1423972 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1423972.

Nodus 1423972 in documento feric-d-fab.xml


XVII.

Illyr. Iſa vuka i Koſlichisu sitti.

Post lupum et haedi sunt saturi.

Haedi praepingues.

Cum pinguiores, quam solebat antea, Haedos in urbem compulisset rusticus, Magnam lucelli spem fovebat pectore. Jam turba ementum convenibat plurima, Quae multum obesos ut palpando comperit, Unde illud adipis acquisissent quaerere. Queis ille: in haedis ne putetis omnibus Fortunam expertum me fuisse prosperam. Lupus voravit plurimos; saturo at Lupo Qui tunc fuere temporis superstites, Ob paucitatem largiora pabula Quod contigere, licuit his pinguescere. A flumine potens magno ut explevit sitim, Ne invideat inopi, rivulo a tenui ut bibat.