CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 142344 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/142344.

Nodus 142344 in documento kunic-r-epigr.xml


348. Ad Postumum acrem eorum, quae a quoque aguntur, investigatorem. Quid quis agat passim vestigas nare sagaci, Inventum et lucem protrahis in mediam. Res parit ista odium, speculator displicet, acres Atque oculos nemo non sibi permetuit, Utque malum furem, curacem vitat amicum, Qui studeat, quae sunt condita, surripere. Hoc nisi si fieri sentis, pol naris obesae es, Nec, quod opus, sentis, Postume, tu quid agas.