CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1423313 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1423313.

Nodus 1423313 in documento feric-d-fab.xml


XV.

Illyr. Nejakaje rjeka svaka,

kase u dosta djeli traka.

Omne flumen est modicum,

quod in plures rivos dividitur.

Pagus, et Flumen.

Rogabat amnem pagus, ut licentiam Nimis vagantem fluctuum compesceret, Damnumque messi ne crearet amplius. Preces superbus risit amnis, agmine Immenso aquarum in laeta prorumpens sata. Rogavit iterum voce pagus supplici, Poenam minatus vindicem, ni audiverit. Contempsit ille, nec moratus plurimum, Ut ante, vasto mersit arva gurgite. Tum vero pagus providendum jam suae Securitati tempus esse existimans, Quacumque parte suetus est excurrere Amnis, canales excavari plurimos Rastris jubebat: instat alacriter operi Juventus omnis, maximumque dividens In plura flumen cornua, impotentium Nimiam repressit fluctuum superbiam. In multa capita distributa haereditas, Quamvis perampla, fit tenuis in singulis.