CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1421979 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1421979.

Nodus 1421979 in documento feric-d-fab.xml


XI.

Illyr. ſaludumje biser, kadmi gharlo davi.

Quid mihi gemmae, si guttur elidunt?

Matrona, et Monile.

Matrona collo cum Monile lacteo Gemmis et auro splendidum deponeret, Illud severo conspicata lumine Sprevit. Monile stupuit, insanam putans. MON. Tun' me ergo, quo omnis, quae placere discupit, Ornare collum foemina impense studet, Abs te una fastu sic superbo rejicis? MAT. Ne crede, fastum perpulisse, ut ponerem, Tua at quod opera strangulari sentio. MON. Nil tale metuas, si relaxes taeniam. MAT. Elidis et sic colla. MON. Tamen id explica. MAT. Viro locata cum fuissem diviti, Fortunae at ipsa tenuis, ille cyclade Me aurata operuit, ille gemmis dexteram Ornavit, ut qui me foris videt, hic satis Putet beatam; at si domi quo vivimus Pacto... Monile foeminam heic interloqui: Ne plura narres, sed viro da crimini Quod strangularis, non monili gemmeo. Mediis in opibus saepe animus est anxius.