CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 141970 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/141970.

Nodus 141970 in documento kunic-r-epigr.xml


339. Ad Quintum, majora viribus aggredientem. Nil non perpetuo moliris, Quinte, labore, Ut venias clarum nomen in ore virum. Parvum, operi magno nec par sed, Quinte, labascit, Ingenium et nisu deficit in medio, Saxum urges tamen usque adverso, Sisyphe, monte, Praeceps quod prono volvitur inde jugo. Menti pone modum cupidae, compesce furentem Sanus ventoso in pectore gloriolam. Quandoquidem, quae vis, non es potis, incipe tandem Velle tibi haec tantum, quae potes efficere.