CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1418769 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1418769.

Nodus 1418769 in documento feric-d-fab.xml


PROLOGUS Hos forte quisquam Fabularum inutiles Dicet libellos, uberem quod istius Generis habemus copiam. Aesopus pater, Scriptis acute plurimis, omnem sibi Praeoccupavit hac in parte gloriam, Ejusque codex unus instar omnium. Ad haec tibi ergo haud admovendus erat stylus, Cum nil cordati fugerit solertiam Senis, qui in omnium vitia mortalium Cernens acutum nil omisit eloqui, Quo posset error pravitasque corrigi. Quod si experiri vim lubebat ingenii, Alio tibi fuerat incedendum tramite, Ut hujus aevi litterata natio Animo ad legendum proniore accederet. Austere censor, ne me inaudita, precor, Statim vituperes causa, at advertas parum: Nam si aequiorem te pararo judicem; Severitatem frontis placabo tuae. Siquid vigoris haec haberent, quae tibi Antiquitatis forte vel nimius amor Suadere potuit, vel librorum intemperans Res circa easdem quae moleste copia Non satiat, ipsi Phaedro oporteret notam (Animo removeant hunc errorem Gratiae) Ut virga eandem inureres censoria. Nam quas Aesopus fabulas reperit prior, Polivit ille versibus senariis. Culpes FAERNUM, dextero qui Apolline Phoedri lepores aemulatus proprio Perennitatem comparavit nomini; FONTANIUMque transferentem Aesopiis Plerasque e libris in opus fabellas suum, In queis lepori sic cohaeret dignitas, Illius ore Charites ut loqui putes. Ingenio at etiam cum suopte condere Novas sit ausus (nunc ad propositum meum Accedo propius) illiusne industriam Nullo putabis munerandam praemio, GRAYque pariter, GELLERTIque, et plenius Plectro sonantis aureo PIGNOTTII, In rem quod omnes misceant se AEsopiam? Hi si peccarunt, me fatebor proximum Culpae esse pariter, qui quod illi fecerim; At facile id illis detraho calumniae. Quis nam Phrygium cuncta sic censet senem Apices fuisse persecutum ad ultimos, Nil reliqui ut aliis fecerit? Rectissime Suam ergo Phaedrus ipsemet sententiam Nobis videtur protulisse, ita statuens: Hujus (*)(*) Phaedr. Fab. XXV. Lib. IV. materiae tanta abundat copia, Labori faber ut desit, non fabro labor. Verum ipse plusquam causa poscebat mea Sum praelocutus, quaeque disputo, caeteris Defensionis plus loco sunt, quam mihi, Diversam ab aliis longe inivi qui viam, Novoque sector qui labore gloriam. Illyricae adagia namque linguae (originem Cui pervetustam, quaque nullam latius Europae in oris propagatam novimus; Quamque ipsi Phoedro, cujus exemplar sequi In his proposui, quis fuisse propriam Avis progenito Thraciis negaverit?) Cum pauca multis delibarim e millibus, Potissimumque patriae hominibus meae Legati jure ceu quodam relinquere Animo statuerim, nuda ne prorsus darem, Brevis involucro fabulae convestii, Sententiamque, corrigendis moribus Quae pulcre possit inservire, subdidi. Quod si nec ipse compilavi AEsopia Scripta, neque ineptum naeniarum sum genus Secutus illud, quas ad ignem aniculae Narrant puellis, sed repositam in adagiis Vulgare studeo scientiam Gentis meae, Quid arbitraris, Censor, faciendum mihi? Infectam huiusque rem novi quod aggredi Te video generis, esto jus, ut prodeat Libellus; acta sed probabit exitus, Semelque emisso non licebit regredi.