CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 141764 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/141764.

Nodus 141764 in documento kunic-r-epigr.xml


334. Ad Aulum, cur eum fugiat. Cur male te fugiam, quaeris? Quia displicet, Aule, Quidquid agis rerum, quidquid et eloqueris. Id cur displiceat, quaeris? Pol dicere causam Haud possum, possum at dicere, sic fieri; Et nolim et doleo fieri, sed plurima conans, Ne fiat, possum non tamen efficere. Quod superest, fugio, miserum ne laedere pergat Quidquid agis rerum, quidquid et eloqueris.