CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1415593 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1415593.

Nodus 1415593 in documento ian-pan-epigr-eleg.xml


29. CONQUESTIO DE AEGROTATIONIBUS SUIS, IN MENSE MARTIO ANNO 1466. Ergo ego quae nobis fuerint data tempora vitae, Infelix inter tot mala semper agam? Semper erit, nostras urat quae flamma medullas? Nunquam ego non aeger, nunquam ego sospes ero? Ut taceam mater pia quae narrare solebat, Aetatis tenerae mille pericla meae; Reddiderat patriae reducem vix Itala tellus, Damnavi reditus protinus ipse novos. Nam male profluvio ventris cruciatus amaro, Turbavi attonitae, gaudia paene, domus. Mox avibus laevis regalia signa sequenti, Funestae tantum non sonuere tubae. Sic gravis, heu! miserum flammaverat hemitritaeos, Tantus in accensis ossibus ardor erat. Saevior en rursus capiti Fortuna minatur, Incolumi tanquam faverit illa diu. Quippe velut telis, costae punguntur, acutis, Sputa simul large sanguinolenta fluunt. Additur his, pulmo quod vix respirat anhelus, Nec tamen interea torrida febris abest. At sopor almus abest; nec luce aut nocte quiesco, Sed vigil horrendis vexor imaginibus. Tristis morosi lucratur taedia morbi, Aeger, cui pressit languida membra quies. In me nulla truces interpolat hora dolores, Cogor et in gemitus pervigilare meos. Sic quondam Libyca, fidei servator, in urna Traditur abscisis excubuisse genis. Qualis erit nobis (si forte erit ulla) senectus, Cum sit in assiduis, prima iuventa, malis? Tricenis geminos tunc annumerabimus annos, Cum peraget senas, menstrua luna, vias. Tollite me potius, nec in hos servate labores, O si quos tangunt inferiora, Dei! His ego cum poenis vel Croesi regna recusem, His ego cum poenis, nec Deus esse velim. Nam quid me tam dura inter tormenta iuvarent, Ambrosiaeve dapes, nectareusve latex? Ipsa ministraret nobis licet Herculis uxor, Pennatove Iovi raptus in astra puer. Vita valetudo est; jugi qui peste laborat, Non vivit, lenta sed mage morte perit.