CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 141045 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/141045.

Nodus 141045 in documento kunic-r-epigr.xml


314. Ad Tullam viris imperantem. Posse putat cuivis se quidvis Tulla jubere; Quod pulchrae faciunt, quod faciunt juvenes. Pulchra fuit nunquam, juvenis jam desiit esse; Quid tum? Pulchra sibi est, Tulla sibi est juvenis. Et jubet, at risu excipitur, quoties sua venti, Aeriae et nubes irrita jussa ferunt; Mire animo quoties fidit, regnumque, potita Quo numquam est, stulte fingit inepta sibi.