CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1407986 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1407986.

Nodus 1407986 in documento ian-pan-epigr-eleg.xml


5. RESPONSIO AD TITUM VESPASIANUM STROZZAM Quae lento partu genetrix natura profudit, Illa solent multos vivere firma dies. Tardius Actaeae quia crescit truncus olivae, Arboribus reliquis saecula plura videt. Corrigitur, spatio durandi, segnior ortus, Pensat crescendi longa senecta moram. Sic tu sera meis reddens responsa tabellis, Misisti dignos posteritate sonos. Lentum appellabam quondam, nunc fingere miror Tam cito tam doctos, te potuisse, modos. Si vel septenos esses cunctatus in annos, Ignavi nomen vix subiturus eras. Ah! nimis argute blandum defendis amorem, Dispeream si iam crimen, amare, puto. Quantum non ulli vates habuere vetusti, Tantum dicendi, tu Tite, robur habes. Aegrius humanas siquidem crudelibus iras, Frangi posse feris, multa pericla docent. Non potuit Bacchas, placavit Cerberon Orpheus, Asperior monstro barbara turba fuit. Non potuit nautas, flexit delphinas Arion, Piscis opem tribuit, cui nocuere viri. Iam, video, nil est sermone potentius ipso Iam, video, nimium lingua diserta valet. En! Ego qui fueram Veneris durissimus hostis, Cedo, relanguescit spiritus ille meus. Haud tamen idcirco similes delabar in ignes, Invidiam fuerit deposuisse satis. Sed te, quis Divum docuit tam nobile carmen? Qui tibi dictavit, Phoebus Amorne fuit? Discipulum teneri iam me profitebor Amoris, Si tam facundos, efficit ille, sonos. Hactenus alterno decuit contendere versu, Certandi hic fiat, dulcis amice, modus. Exin' pacifero placidus me carmine visas, Et crebro a nobis te patiare legi. Quippe tuas quanti faciam, doctissime, Musas, Alterius fias certior ore volo. Ipse ego contineo conantem erumpere vocem, Ne qua blandiri me tibi parte putes. At tu cum molli velox genetrice Cupido, Figite de nostra nulla tropaea fuga. Quod cessi, haud ideo laetos agitate triumphos, Nec vestros currus florea serta tegant. Non me captivum, sed amicum ex hoste parastis, Pacem vobiscum conciliatus ago.