CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1407841 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1407841.

Nodus 1407841 in documento ian-pan-epigr-eleg.xml


4. IANUS PANNONIUS TITO VESPASIANO STROZZAE Dicite, quae sacro mittam responsa poetae, Pierides; vestri Numinis istud opus. Dicite; nam verbis coelo me talibus aequat, Oblitus cogar prorsus ut esse mei. Si quem sensisset de se Maro tanta sonantem, Signasset vatis conscius ora rubor. Saxea quin etiam potuissent signa moveri, Aut si quid saxo durius esse potest. Irrisitne meas, simulans extollere, nugas? An potius nostri falsus amore fuit? Non est tanta eius levitas in pectore, non est, Ut soleat similes ille referre iocos. Ipsum praeterea non cari fallit amici, Sed qui blanda manu spicula torquet, amor: Quodsi tale nihil fas est me credere, solum Restat, ut hortandi nomine dicta rear. Hoc sancti mores, probitas hoc insita linguae, Hoc mens invidiae clausa putare iubet. Qui cum sit nostri longe doctissimus aevi. Exoptat plures surgere posse Titos. Hinc me commendat, titulis ut concita virtus, Castaliam prono largius ore bibat. An, si pavo suas spectari viderit alas, Expandet caudae, sidera picta, suae, Nos nihil his stimulis, nihil hoc animabimur oestro? Haud adeo nobis ferrea corda rigent. Sint tibi mille igitur, misso pro carmine grates, Quod duplicis meriti pondus et instar habet, Nam semper cura nitar studiosius omni, Laudibus inveniar ne minor esse tuis. Aut si non dabitur proprio clarescere versu, Nostra satis per te fama perennis erit. Vivus apud vivos memorabile nomen habebo, Mortuus a sera posteritate legar.