CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 140361 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/140361.

Nodus 140361 in documento kunic-r-epigr.xml


293. Ad Corvinum, poesim prae historia contemnentem. Esse meras dicis nugas, Corvine, poesim, Nil ubi sit, possis dicere quod solidum. Esse meras, fateor, nugas tibi, quem latet, intus Quidnam sub primo cortice deliteat. Fabula, quae veri veri] Krša : viri Radelja est similis, morataque recte, 5 Omnem fruge bona vincit at historiam. Nec, quae facta semel sunt rerum, singula narrat, Morem aperit vitae sed mage perpetuum. Hoc solidum est, dignum hoc, sapiens quod scire laboret, Securus, cursu quin fluat instabili.