CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1400927 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1400927.

Nodus 1400927 in documento ian-pan-epigr-eleg.xml


321. ALLOQUITUR MUSAS Unde huc laeta venis, Camoena? Numquid A nostro remeas Sagundineo? Agnosco in tenero sinu latentem Pontani lepidum tui libellum, Qui plus quam fueram precatus affers Ioannis pariter gerens tabellas. O dulces lyricos et elegantes Ac plenos salis et facetiarum! Hos nobis dedit ille corrigendos? Hos lima putat indigere nostra? Tam sunt iudicio meo politi, Tam belli, ut merito politiores Ac bellos magis edidisse nullum Nostris temporibus rear poetam. Quod vero implacide iugum puellae Captivo gemit imminere collo, Hoc fatum premit eruditiores, Saevo ut semper amore macerentur, Nec Phoebus magis aut pater Lyaeus Illis, quam puer imperat Cupido. Nec sane mea tam potens Thalia est, Ut magnae Veneris levet catenas, Quae Martis validos ligant lacertos, Et telo spoliant Iovem trisulco. Ipse, inquam, potius lyra sonanti Blandas, eia iterum canat querelas, Exoretque sibi suam puellam: Infernum prece mitigavit Orpheus.