CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 139761 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/139761.

Nodus 139761 in documento kunic-r-epigr.xml


274. In negantem, quaedam verba esse usquam in Tullio. "Tullius hoc nusquam scripsit?" bona verba bona verba] seu meliora loquere Radelja ; vereris, Non tibi ne id memori fugerit ex animo? Multa cadunt oblita, olim quae legeris: aevum Delet praeduro sculpta vel in lapide. Quid, cerebro in molli quae sunt vix pressa fugaci, Umbra velut, vana et somnia, nempe nota? Haec tu firma putas? Audes et dicere "nusquam est" Quod sibi mens lectum fors tamen haud meminit?