CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 139677 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/139677.

Nodus 139677 in documento kunic-r-epigr.xml


272. Ad tragoedum nimis vocalem. Nec quisquam hic surdus, longo nec, Postume, tractu Distamus, vocem comprime Stentoream, Quae nobis miserasque aures obtundit et ipsum Diffindet medio jam cerebrum in capite. Isti parce etiam vetulae, collata videtur Quae tecum vocis prorsus habere nihil. Optimus in re omni modus est, scis et caput isti Esse arti, ne quid, Postume, dedeceat.