CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 139552 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/139552.

Nodus 139552 in documento kunic-r-epigr.xml


269. De Varo, malo scriptore, famae cupido. Quidquid id est, Varus caepit quod scribere, dixit Victurum saeclis innumerabilibus. Quid? toties quae jam scripsit, non omnia vidit Uno, quo fuerunt nata, perire die? Spe falsus toties, voto delusus inani, Famae impar, famae praemia spectat adhuc? Scribit adhuc, multo annorum quae nata labore, Uno itidem foede sunt peritura die? Supplicium hoc pendit laudum ventosa cupido: Caeptet ut et caeptis excidat usque suis.