CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 139362 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/139362.

Nodus 139362 in documento kunic-r-epigr.xml


264. Ad Levinum Raphaelis Sanctii tabulam declarantem. Artem pingendi nescis, Levine; docere Nos tamen has crebro garrulus aggrederis. Cernere te solum credis, quae cernimus omnes, Uni acres ceu si contigerint oculi; Unus ceu noris, populo quae Sanctius omni 5 Noscenda in claris proposuit tabulis. Non placet interpres. Raphael divinus abunde Usque sua, quod vult, indicat usque manu.