CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 139157 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/139157.

Nodus 139157 in documento kunic-r-epigr.xml


258. Ad Quintum, de ejus scriptis ac praepostera gloriae cupiditate. Componis, scribis, recitas, magnoque videri, Quod natura negat, vis tamen ingenio. Ridemus fatuos nisus, orsa irrita, parvo Et magis atque magis nosceris ingenio. Quinte, sat est, moneo (votum in contraria cedit): Esse tuae praeco desine stultitiae.