CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1389876 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1389876.

Nodus 1389876 in documento baricev-aa-epist.xml


8. 19r-19v Eidem

1 Perpetuarum revolutionum tandem pertaesus ac simul bellam nactus occasionem, qua commodo meo de occupata hactenus statione possem decedere, indicto pro parochia Pokupskensi concursui me subjeci. 2 Et ecce opitulanti Deo excellentissimus quoque praesul meus cooperari dignatus est meque Pokupskensem parochum renunciavit. 3 Cum vero prius, quod undecim annos integre obire conatus sum, munus cum hoc, quod nunc mihi delatum est, amice consistere non possit, idcirco Illustrissimae Dominationi Vestrae illud cum immortalium gratiarum actione reddo, certam faciens Illustrissimam Dominationem Vestram me docere solum desinere, non discere. 4 Quin potius quocunque loco fuero, quidquid in me virium est, ad illustrandam Zagrabiensem Academiam promptissime conferam. 5 Interea, ne quid detrimenti litterae nostrae capiant, praestabo, praelectiones meas ad finem usque anni nulla diligentiae aut accurationis remissione prosequar. 6 Illustrissimae vero Dominationis Vestrae supplex sum, ut potenti patrocinio suo curare dignetur, ne mihi duorum vacationis mensium stipendium subtrahatur.

7 In reliquo perenni cultu subscribor. etc. 8 Zagrabiae, ipsis Nonis Julii MDCCLXXXIV.