CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1389733 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1389733.

Nodus 1389733 in documento baricev-aa-epist.xml


6. 18v-19r Nicolao Skerlecz, Posonium

1 Sorte mea, quantum per malevolos homines licuit, ceteris in rebus me contentum semper fuisse atque Spartam, quam nactus sum, pro virili ornare conatum, si te, Illustrissime Domine, testem appellem, non metuo, ne quid arrogantius facere videar.

2 Firmum hoc animi mei propositum multa eaque varia, dum de magisterio juris ecclesiastici aliter ac hactenus se habebat, Apostolicum Regem meum et cogitare et statuere velle intelligerem, cogitanti mihi altum adhuc silentium imperabat efficiebatque, ut omnes cogitationes meas spesque fallaces esse tacitus ingemiscerem.

3 Nam hoc magisterii genus, quin ulli mortalium incommodarem, et semper me spectavisse profiteor et consecutum non esse pluribus de caussis haud mediocriter doleo. 4 Verum inter has ipsas animi angustias spes aliqua tamquam per spissam nubem affulgere videtur, cum ad me nonnemo perfert, omnem adhuc rem pugnantibus extrahi sententiis. 5 Me meaque omnia (id quod mihi perhonorificum esse semper existimavi), Illustrissime Domine, optime nosti. 6 Quare, si quid effici potest, ut magnum patrocinium tuum ad me ornandum adferre velis, majorem in modum abs te peto. 7 Jus ecclesiasticum ad saniora jam accomodatum ac revocatum principia et didici minime suspecto usus magistro et publice ita propugnavi, ut non in speciem, sed ex animi sententia quae dicebam, me dicere omnes jam tunc judicaverint. 8 Deinde octavum jam annum cum anima juris ecclesiastici eundem duco spiritum, quando jus naturae ac publicum universale expono atque interpretor. 9 Postremo, quod caput rei est, eo sum semperque ero animo, ut neque Apostolico Regi meo, si me primatem Hungariae, neque summo pontifici, si purpuratorum patrum principem renunciet, magis placere velim quam pulcherrimae veritati. 10 Haec mihi dum vivam, in rebus humanis dea erit.

11 Vale Illustrissime Domine, meque potenti patrocinio tuo tueri pergas. 12 Zagrabiae, X. Kalendis Junii MDCCLXXXIV.