CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1389663 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1389663.

Nodus 1389663 in documento baricev-aa-epist.xml


5. 8v-9r Nota

1 Skerlecz simulandi peritus aliter egit quam se acturum indicabat. 2 Omnem enim movit lapidem, ut Josephus Petrovich juris naturae Budae professor Zagrabiensi Academiae director daretur. 3 Qua in re multa peccavit Skerleczius. 4 Primo: jure offensos se esse queri poterant Zagrabiensis Academiae prodecani, quibus id muneris cumprimis deberi ipse professus est. 5 Secundo: merito etiam rem aegre tulerunt reliqui professores viri sane quam praestantes et quos Skerleczius Hungariae professoribus non falso palam et ubique non aequabat modo, verum etiam anteponebat: neque tamen sui ipso opere oblitus ex iis aliquem hac dignum statione judicavit. 6 Accedit tertio quod hoc unicum sit munus, quod benemeriti professores jure optimo in Croatia sperare possunt, cum contra in Hungaria praeter quatuor directores in Universitate Budensi, sint plures etiam academiae, quibus dari pro re nata possunt ex Universitatis professoribus directores. 7 Quarto: offendit etiam clerum, a quo tamen plurima in Skerleczium profecta sunt beneficia, dum saecularem hominem praetulit eo ipso tempore, quo Croatiae clerus per summam calumniam crudus et ignorantiae tenebris obrutus audiebat. 8 Quinto: offendit optimum quemque ex popularibus suis, dum Hungaris alioquin ad gloriam Croatarum lividos oculos attolentibus et uti suorum honori, ita contemptui Croatarum maximopere intentis rimam magno quandoque foramine fortassis hiaturam aperuit suos semper exteris academiis dandi praeficiendique directores etc. etc.

9 Neque dicas Petrovichium utique Croatam fuisse. 10 Primum enim Petrovich 1000 florenorum stipendium in Universitate jam merebat, cum Croatiae professores ad summum 700 florenorum stipendia addicta habuerint, deinde ipse Petrovich ut director 800 solum florenorum mercedem habiturus erat, postremo neque in Petrovichii locum aliquis ex Croatis in Universitate suffectus est et Petrovich ipse admodum juvenis nuperusque in Academia Zagrabiensi professor parvos admodum fructus suo directoratu eidem Academiae allaturus erat; caussae, nisi omnino hebetem, latere non possunt.