CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 138949 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/138949.

Nodus 138949 in documento kunic-r-epigr.xml


253. Ad Quintum, exprobrantem, obvia esse, quae scribat. Obvia sunt, fateor, quae scribo; devia contra Esse reor, quae tu scribere, Quinte, soles. Hinc fit, uti dicam interdum, quod dixit Homerus, Aut alius vatum tot veterum e numero. Tu melior, quidquid scribis, ne scripserit ullus Aut vetus, aut novus id jure tibi haud metuis. Sic graditur quicumque via, vestigia eodem Ponit saepe, alii quo posuere, loco: At spreta quicumque via, per confraga fertur, Calcat nulla alio signa relicta pede.