CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1389296 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1389296.

Nodus 1389296 in documento baricev-aa-epist.xml


1. 4r-4v Nicolao Skerlecz, consiliario in Consilio Litterali

1 Quod Posonium proficiscenti Magnificae Dominationi Vestrae dudum concepta animo sincera vota mea, quae pro secundis Magnificae Dominationis Vestrae rebus Deo Optimo Maximo semper feci, praesens coram non significaverim, sane quam molestum mihi est.

2 Sed illud multo molestius, quod meum in historiam Academiae Zagrabiensis proemium propter multas easque varias, quibus in suo illo procinctu distinebatur, occupationes suo ante abitum calculo probari vel corrigi non potuerit. 3 Verum facilem mihi polliceor veniam, dum in mentem venit mihi, de Magnificae Dominationis Vestrae profectione nihil certum fuisse. 4 Utcumque sit, quod corrigi amplius non potest, id alia ratione sartio proemiumque illud Magnificae Dominationis Vestrae ea lege mitto, ut suo in addendo, demendo aut mutando judicio uti omnino dignetur. 5 Quodsi opera mea probabitur, ut de reliquo etiam opere Magnifica Dominatio Vestra bene sperare possit, omne studium atque diligentiam me ad scribendum allaturum polliceor.

6 Plane autem non erat, cur Magnifica Dominatio Vestra Taispergero in mandatis darat, ut me praesentibus coram omnibus Academiae hujus professoribus publice adhortaretur, ne magistri munus deponam. 7 Quamquam enim mihi cum Taispergero nunquam amplius conveniat, nulla tamen tanta esse poterit nos inter simultas, ut in litterarum amore ulli unquam concedam. 8 Quin potius, quaecunque me fata manent, illud solum efficere poterunt, ut amicam Musis pacem consecter, ut easdem repudiem, efficere non poterunt. 9 Ut vero ego in periculi plena statione ista eam rerum conversionem ignavus et improvidus operiar, quae aut stipendio me privet aut nescio in quam ingratam regionem migrare cogat, istud profecto (quantum quidem Magnificam Dominationem Vestram novi) a me postulabit nunquam. 10 Interim Magnificam Dominationem Vestram certam reddo me salutaribus ac plane familiaribus consiliis suis tandiu aquieturum, dum necessitas aliqua cogat proprio uti nitique judicio.

11 Deus Optimus Maximus Magnificam Dominationem Vestram cum carissima conjuge quam diutissime sospitem servet, precor et me subscribo etc. 12 Zagrabiae, ipsis Kalendis Novembris MDCCLXXX.