CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1387714 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1387714.

Nodus 1387714 in documento cobarnic-j-dioclias.xml


27.

Templum hoc quod alii Jovi, alii Dianae sacrum dicunt, nunc in Cathedralem Virgini Mariae in coelum Assumptae dicatam, mutatum maxima ex parte, conservatur. Externa porticus cum 36 columnis, quae fere omnes conservantur, totum Templum cingebat.

Proportio Templi magna admodum. Altitudo interior habet pedes 85. Forma externa praebet octagonum, quodlibet latus externum habet pedes 35, internum 25. Hine densitas comprehendit pedes 10. Forma interna circularis, habet diametrum pedum 42. Octo columnae ordinis Corinthii, ex pulcherrimo marmore Libyco, adhaerent cuilibet lateri, et habent pedes 24 altitudinis, et sustinent alias octo columnas quatuor ejusdem marmoris, quatuor porphidi. Istae habent pedes 12, et sunt ex ordine composito. Ornatus coronarum, quae conspiciuntur inter hosce ordines columnarum, sunt elegantissimi. In Templo erant octo loculi, quatuor circulares et quatuor quadrati. Architectura portae et porticus externae est nobillima. Fulcimen internum constat formis circularibus instar squamarum dispositis. Pars media aperta accipiebat lucem. Licet forma interna fuerit multis in partibus mutata, potest tamen nobilitas pristina facillime dignosci.