CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1387518 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1387518.

Nodus 1387518 in documento cobarnic-j-dioclias.xml


11.

Forum. In hoc foro surgebant duo columnae granditate et marmore nobilissimae et gestabant statuas aeneas Diocletiani, et Maximiani Herculii, sed omnia eversa et asportata. Hoc forum, quod maxima ex parte existit adhuc, decorat cum suis columnis Propylaeum, quod est pulcherrimum tum ob ornatus, tum ob armoniam (!) partium omnium. Quatuor (!) columnae cum novem ex omni latere sunt ex ordine Corinthio et marmore Lybico. Tres habet portas, quarum media, nobilissima. Ante Propylaeum erant duo Sphinges Aegyptiacae. Altera superest hieroglyficis inscripta ; quae vero habebat pedes leoninos et similis erat Sphingi, quam Augustus locaverat

super Obeliscum Campi Martii, eversa fuit et prorsus destructa. Volunt nonnulli hoc Propylaeum cum columnis asportatum fuisse a ruinis Thebarum, vel Mempheos celeberrimarum Aegypti civitatum.