CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 138449 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/138449.

Nodus 138449 in documento kunic-r-epigr.xml


238. Ad Levinum, omnia recentiorum inventa veteribus tribuentem. Detrahis inventis hominum, Levine, recentum, Cuncta et ais priscis nota fuisse viris. Quae nunc est aetas tua, cur tibi displicet; illa, Quae fuerint olim, saecla aliena placent? Invidia an rebus quod parcit saeva remotis, Quae prope sunt nigro rodere dente solet?