CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 138274 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/138274.

Nodus 138274 in documento kunic-r-epigr.xml


234. Videndum, ut scribamus potius apte, quam nove. Esse putas magnum, quod nemo dixerit unquam, Id tibi si soli dicere contigerit; Continget, credo, si, quae res postulat ipsa, Haec tibi tu statuas dicere cuncta nefas, Sic ulli non picta, volet qui pingere pictor, Hunc jubeo formas pingere monstrificas. Ah, mihi ne veniat tantus furor; usque, Camoenae, Non nova ego vestro munere, at apta canam.