CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 137908 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/137908.

Nodus 137908 in documento kunic-r-epigr.xml


224. Ad Tuccam, cur ejus de suis carminibus judicium contemnat. Esse aliquid videor quod carmine, Tucca, Latino, Non mihi tu id, saeclo sed magis huic tribuis, Quo Latias pauci tractant, noruntque Camoenas, Inter quos fieri sit facile eximium. Id quidem ego credo; credo at mihi, non tibi, Tucca, Cujus nempe reor futile judicium, Qui mea, dispeream, tanto quae carmine fastu Spernis, metiri si potis es digitis, Qui quae lecta parum, nec pulchra et grandia dicis, Dispeream, si scis, quid sibi verba velint.