CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 137698 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/137698.

Nodus 137698 in documento kunic-r-epigr.xml


218. [  Lud. 5] In odiosos tragoediarum recitatores. O tragici vates, dirum genus atque cruentum, Pergite me vestris perdere carminibus, Quae toties jam lecta, iterumque, iterumque necesse est Mi tamen invitis auribus excipere. Scribetur, credo, de me quoque fabula: dicar Vatibus et vates perditus a tragicis.