CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 137458 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/137458.

Nodus 137458 in documento kunic-r-epigr.xml


212. Ad Accam, affirmantem, omnes juvenes libidini deditos esse. Indice te, juvenum nemo est non perditus, Acca; Omnis enim te non perditus, Acca, fugit. Moribus ipsa tuis debes, quod quidquid in urbe est, Te circum sueris cernere, nequitiae, Nemo ad te veniat, cui sancti cura pudoris, Nemo, cui famae cura sit ulla suae. Mores ipsa tuos muta; pars altera, quam tu Nescis, certatim se feret hic juvenum. Nemo et non castus, nemo et non, Acca, pudicus, Judice te, dici protinus incipiet.