CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1374435 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1374435.

Nodus 1374435 in documento nardin-p-elegia.xml


Elegia de laudibus Sibenici Solus honor, Sibenice, tuus, tua gloria sola est, Semper in his, quae nunc disticha nostra canunt. In reliquis tua fama nitet communis et alta Copia te rerum conditione beat. Insula quae in Tithio est caelo tam grata sereno Illa quidem nunquam grandine laesa fuit. Marmora quae Tithius stillat pretiosa feruntur, Lignaque tam mira petrificantur aqua Anguillam haec etiam pretiosi dona palati Dat tibi quae febri est haud nocitura malae. Latrat et insequitur solum miranda canum vis Te simul atque omnes gens Agarena tuos. Rara, coronatos extollit gloria pisces Dentales merito quos, Sibenice, vocas. Delphines iam, Sice, tui tam denique mites Piscantes tollunt nomen ad astra tuum. Septimus ut venit nobis, quis crederet, annus, Anguillae effervent hoc, mihi crede, lacu. Manna solo, Sibenice, tuo felicibus astris Ambrosias tribuit, nectareasque dapes. Cedite, Campanae vites, iam cedite, Graiae, Dulcia Collenti nam deus arva colit. Surgit in his campis sacrae spetiosa Minervae Arbor et excelsas ornat ubique dapes. Praeciso hic homines cerebro vixere per annos Ducentes longa posteritate dies. Hinc utero ablato generosae munera dextrae Vivit adhuc mulier fortiter arma gerens. Haec fidei comissa tuae, fidelissima nempe Sice, Duci Veneto, moenia tuta manent; Hic trino dicata Deo dum festa refulgent Civis in hac sceptrum nobilis urbe tenet. Hic prius ostenso celebrat nova nupta Priapo Connubium, et socias porrigit inde manus. Felici hoc portu placidas regit Eolus undas. Firmat et innumeras Marte silente rates Hoc mare tam lautos tollit super aethera cancros Atque epulas ornat Iuppiter inde tuas Haec quoque florescit speciosis unda Corallis, Qui dites Indos, antipodasque petunt. Hic ubi tam variis fervescit piscibus aequor Hic sua Neptunus sceptra superba tenet.