CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1370849 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1370849.

Nodus 1370849 in documento vrancic-a-epist-1557-12-24.xml


Reverendissimo Domino Georgio Drascovicio Episcopo Quinqueecclesiensi. Reverendissime Domine et frater mihi observandissime atque amantissime, salutem et servitiorum meorum commendationem.

Quod attinet ad negotium meum de re Agriensi, de cuius statu nemo poterit melius iudicare, quid erit faciendum et quomodo transigendum, quam is Magnificus dominus Stephanus Dobo Vaywoda Transylvaniae, Reverendissimam dominationem Vestram vehementer rogo, ut quum de hac ipsa re mea apud Suam Maiestatem aget, velit non gravate Eidem Maiestati cum dexteritate suggerere, dignetur etiam ab hoc ipso domino Dobo de eo ipso negotio Agriensi informari ; quum quidam ex fratribus nostris parum, aut omnino nihil soleant curare de fratrum et amicorum suorum incommodis, dum se quibuscumque inventis suis, speciem tantummodo, non rem utilitatis cuiuspiam habentibus, sese Principibus insinuant. Quod quantum a generosis animis alienum esse debeat, certus sum dominationem Vestram Reverendissimam non ignorare ; eaque causa Eandem quoque magnopere peto, velit huic negotio meo adesse; mihique illud ita expedire, ut possim quandoque dicere in sola me Dominatione Vestra Reverendissima conquievisse. De confirmationis nostrae procuratione, quid fieri debeat nescio. Litterae Suae Maiestatis ad Pontificem datae apud me sunt ; dominus etiam Don Diego abitum post festa parat. Nostri fratres confirmandi et consecrandi, ad sua quique dilapsi sunt, vel minima quidem tantae rei deliberatione instituta ; quo nequeo non sollicitus esse, dum Ecclesiae meae necessitatibus cupiam prospicere, et nolim in eas censuras incidere, quae imposterum aliquot paucis elapsis mensibus omnia nobis ingruent graviora. Peto itaque in maiorem modum, ut Dominatio Vestra Reverendissima scribat huc ad nos omnes confirmandos, quid facto opus sit, ut ipsa etiam absente nos hic et nostri et ipsius curam geramus. Praeterea rogo Dominationem Vestram Reverendissimam, non gravetur mihi expedire unas litteras Regiae Maiestatis ad Cassovienses praefectos, ut quum illinc Agriam versus proficiscar, comitentur me, quousque infesta hostibus loca praeteriero. Quum autem novos Agriae praefectos et Capitaneos substituere me oportebit, non remanentibus iis in officiis suis, qui nunc illic agunt ; decrevi inter ceteros, qui mihi ad haec loca idonei offeruntur, Stephanum Zolthay eo transferre ex Comaromio, ut virum et probum, et militarem. Dominationem Vestram Reverendissimam similiter rogo, faciat de hoc Suae Maiestati meo nomine mentionem, atque Eidem supplicet, dignetur eum mihi gratiose concedere ; in eum scilicet eventum, si eum mihi adiungere voluero. Comaromii enim facilior est inventu hominum huiusmodi copia, quam Agriae; et alioqui loco illi longinquiori etiam securiores sunt praesidiarii, quam qui inibi sedes habent, ob iniquitatem praesentium ipsorum et rebellium violentias, quorum vicinia etiam probos ne ad improbitatem cogat, timendum est, et providendum, ne his necessitatibus obnoxii simus. Ad reliqua sua erga me officia, hoc etiam cumulatissimum accedet. De rebus aliis nihil occurrit, nisi ut Magnificum dominum Stephanum Dobo habeat apud Suam Maiestatem commendatum.

Bene feliciterque valeat. Viennae 24. Decembris 1557.