CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1368565 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1368565.

Nodus 1368565 in documento aa-vv-epigr-tres.xml


Chrysogonus Caballino. Carmina perturbas quae nos tibi lusimus, ortum Vnguigenis undis te tamen esse siles. Annuis hoc igitur; firmum puto quodque siletur Vt dictum cunctis gentibus ore sonat. Quare autem, doctas inter generate Camoenas, Vatibus antiquis de grege iunctus abis? An tibi nascenti Phaetontis maestus Apollo Morte sui offitii ferre nequiuit opem? Forsitan et Bachus graciles profectus ad Indos Defuit, auxilium Pieridumque bonum. Ille quoque in terris non apparebat Atlantis Ille nepos, fandi quo doceare modum?