CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1368471 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1368471.

Nodus 1368471 in documento aa-vv-epigr-tres.xml


Caballinus Chrysogono suo Chrysogone, immodicis mensuram laudibus adde Si uis iudiciis pondus inesse tuis. Laudibus adde modum; quam falsa infamia ledit, Tam non verus honor; laudibus adde modum. Dum tu me Andino certas aequare Maroni Non uideo tibi sim quam bene notus ego. Quis Laerciadę, Demostenis, et Ciceronis Aut quis diuini verba Platonis habet? Tu tamen illa mihi tribuis, censesque canendo Iampridem antiquis uatibus esse parem. Non ita me miror: nec sum tibi credulus ista; Parte: meis malo fidere iudiciis. Vel tibi maiestas ueterum est ignota uirorum Vel censere pium talia cogit amor Cogat amor quod vult, si vis ut digner amicum Parque pari referam, laudibus adde modum.