CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1367867 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1367867.

Nodus 1367867 in documento brezov-t-recursus.xml


Unica spes nostrae jam pridem, Bane, salutis Huc propera, penitus ne periisse sine. Dalmata, Slavinus clamant, gens fida Croata: "Banus erit nostris mox medicina malis!" Religio in summo versatur prisca periclo, Libertas gentis, jus, Leopolde, tuum. Praesul cum clero sese junxere Luthero, Calvinum, Photium jam vocitant socium. Sicne tui fecere Patres, scelerata propago? Coelum non intras, nec sinis ire alios. Proh, scelus infandum, nostris spoliare coronis Nos tres Reginas impia turba parat, Atque Croatarum nomen gentemque abolere! Nullus abhinc Slav[in]us,

Fortasse legendum: Nullus [abhinc] Slavinus.

Dalmata nullus erit,
Sed genus in Scythicum, lingvam immutarier ipsam, Hirsutos mores inque statuta

Corr. ex: statura .

placet.
Quis furor, o cives, quae vos dementia cepit Subdere tam duro libera colla jugo? Libera regna sumus, si quem pudet esse Croatam, Hunnis subjectus serviat ille feris! Credite, nulla datur toto truculentior orbe Gens Hunno; Theuto svavior ipse fuit. Est levis, inconstans, semper cupidusque novandi, Intollerandus herus, non tollerans dominum. / Ambitione tumens, quivis vult esse monarcha Nobilis, et nullus publica ferre onera. Non est his certe notio vel prima gubernii, Et tamen his nunc vos vendere sponte lubet! Barbara praeterea lingva est, quam respuit omnis, Ni extremi Lappon incola forte poli. Ac merito, nam alphabetum non exstat in orbe, Hunnica quo possis scribere verba bene. Theuto fuit durus, quod vos peregrina jubebat Verba loqui: quanto durior Hunnus erit? Ille tenet cultos mores et se excolit ultro, Hic revocat barbis barbara secla suis. Hunni si modo non sapiunt in lumine tanto, Non sapient umquam, vel diadema docet. His tamen, ah! miseras nos vendere Scaliger optat. Impius, et patriae proditor usque suae; Quid tentas, delire senex? Quid feceris ante, Infelix meminit natio tota probe. Vendebas aulae, donec dabat aula favores, Vendis nunc illis, qui dare plura valent. Quid sit amor patriae, non scivit Scaliger umquam Credere nec par est, quod sciat ille modo. Venditor est alter praesul, ter fidus Achates; Hoc duce quid didicit, jam documenta dedit. Ut fieret praesul, norunt, quid fecerit, omnes; Ut fiat primas, tradere regna parat. / Tertius in serie, sed re ingenioque supremus Clam rotat, et post hos grex sine mente venit. Hungare, dic sodes, quonam haec molimina tendant, Servitium a Svevo namque timere stupor. Quod septingentis totis non accidit annis, Id totidem seclis non accidet aliis. Sic loquitur, quisquis rerum disquirit in ortus, Et cui non pingvis mente Minerva sedet. Theuto nihil sine Scaligeris tentaverat umquam, Absque Simone sacra vendere nulla solet. Tollite Scaligeros, nolite fieri

Sic, pro: fieri nolite

Simones:
Dulcis libertas vestra perennis erit! Ergo cupis jungi, capias ut publica solus Munia, mancipium sitque Croata tuum. Nempe tuo velles si quando more novare, Ne ausus impediat forte Croata tuos. Hunc igitur captas banatu, illumque senatu, Hunc magnatu, hi dant tria regna tibi. Heu cadimus, stetimus quae jam tot regna per annos, Religio gentis, gloria, nomen abit! Fallimur: en properat nostrae summa spes

Sic, pro: spes summa .

salutis,
Erdödy, felix nomen et omen habens; Inclytus heroum priscoque a sangvine cretus, Nec minor est meritis, quos imitatur, avis. Proteget exemplo patrum sacra vera Quiritum, Proteget et forti nos tria

Corr. ex: nostria .

regna manu. /
Ut maneant, faciet salva omnia jura vetusta Atque Leopoldo terna corona pio. Corda Croatarum regi cur dedita semper, Solius est verae religionis opus. Hungara clara quidem est gens, sed non clarior ulla Slavena, historia teste probare potes. Cernis, ut est totum ferme diffusa per orbem, Hungariae regna nostra fuere prius. Bane, veni, serva miserarum jura sororum! Aeternus gratas nos tibi junget amor. Te Bano tantum fieri ne admitte

Ipse scriba correxit ex: ne admitte fieri.

malorum,
Dic rudibus qui sunt simplicibusque viris: "Dum libertatem totus nunc mundus adoptat, Hac sponte est ingens se spoliare stupor!" Quod si non sapient, reteges tunc omnia Regi, Qui sibi certe adimi non tria serta sinet. Hungara, da veniam, ardens quid sit foemina, nosti, Illam dum caro vis spoliare viro.