CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1367534 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1367534.

Nodus 1367534 in documento benesa-d-epistulae.xml


Diuo Carolo Imperatori, maximo regi Hispaniarum etc.

Christiano uiro quanto dolori esse debeat, quę iactura cotidie fidei recipitur ob male gestam rempublicam, dum diu, ex quo in mutuas cędes ruunt, semper Christianorum peius rabies efferatur, nemoque sit, qui dissidentium animos componeret, uerbis exprimi nequit. Sed dolor omnium communis, at cura, ut malis prouideatur, propria principum, ut eos ratio in hoc reipublicae Christianę statu pręfecit. Atque cum apud diuos imperatores uniuersalis totius Christianismi dominatus resideat, tecumque imperium hodie degat, non ab re uisum, si litteris submonerem, quę fieri in hoc statu operę precium censerem.

Verum ante malorum origo memoria repetenda est. Nec tamen incommode exordiar a generaligenerali… sententia ] generali sententia FeFr quadam sententia rerum uim et robur penes unitatem consistere, unitateque destructa uires labi; porro in rebus natura constitutis ut formam esse, quę rem perficiat et rationem propriam tribuat, ita partium quoque esse propriam excellentiam peculiariaque munera. Atque inde quam apte rerum ruina olim inuecta sit quis non uideat, imperio imminuto, factionibus excitatis Guelforum Gibilinorumque, ecclesiasticis arma rapientibus, neglecto animi cultu, et omni iniuria dominatum sibi uindicantibus, qui ad eos non pertinet, ut iccirco commune rerum excidium secutum sit, audacibus quibusdam in apertas hereses ruentibus, Maumetanis imperii prouincias opprimentibus, imperioque tot hostibus aduersitatumque multitudini inualido resistere. Quod malum grauius est plerisque putantibus nihil ad se pertinere quam iacturam fides facit.

Verum querelis intermissis quę ratio iniri debeat, ut ex parte malis medeatur, uisum breuibus perstringi. Porro in Christianismi statu duo gladii sunt, temporalis, ut aiunt, et spiritualis. Quorum munere diu ex quo abutuntur. Spirituali enim non excolitur ager animę, ut fructus uitę dignos redderet, et probitas inter homines uelut Lucifer fulgeret, sed omni ingenio statur, ne opes sibi imminuantur. Temporali uirium magna pars decessit destructa corporis integritate, ut simul quoque munera partium conciderint, quę antea sibi (dum corpus constaret) mutuo erant auxilio.

Tantę calamitati ut hodie subueniatur, neminem uideo nisi Maiestatem Tuam, Imperator Auguste, neque rem magnę operę esse. Maiestas Tua apicem totius dominatus tenet: secundum tamen tertium quartumque amplectere et deinceps cęteros. Non Tibi sed omnibus esseesse uelis ] uelis esse FeFr uelis imperator, quibus defendendis augendisque ex aequo incumbas.

Nemo Te iniustum usquam iniquumque cognoscat: mitis benignusque omnibus, seuerus tamen contra reipublicae corruptores, oppugnatorque hostium fidei acerrimus. Totus orbis in id Tibi impendat, ut non tamen sentiant Tuum Tibi cumulari aerarium, neque rem Tuam agi, sed communem omnium. Opus ut bene Maiestati Tuę conueniat cum rege Francorum, qui ceu primogenitus filius post Te prima dignitas, dignitas ] dignitas est FeFr quamque coniunctiores uestrę uobiscum fuerint uoluntates, tam firmiorem pacatioremque ChristianumChristianum statum ] statum Christianum FeFr statum futurum spes erit. Ipse Te apicem sentiat, Maiestas Tua illum filium, dignitatique eius accedat ex aula imperii in meliorem formam restituti, ut qui hodie proximi Maiestati Tuę sunt loco decedant illoque subeant maiores honores. Rex Francorum, rex Romanorum, Senatus Venetus, rex Anglię, si cum Sede Apostolica sibisibi ] ei Fe conuenit, rex item Portugalię, deinceps cęteri.cęteri] cęteri, ut nemini dignitas deteratur, sed omnibus crescat sine priuato detrimento publicę Christianismi curę sub imperio deputata FeFr QuiQui] Sed FeFr omnes principes in annuos sumptus impendant eorum, quos apud Maiestatem Tuam loco suo tenuerint, ut imperii aula sit augustior, constitutoque rite imperio de omnibus controuersiis componatur.

Tum interea si sordes in ecclesiasticis emaculatę non fuerint, concilium uniuersale celebretur, sanctissimi uiri conuocentur, publice consultetur quo modo is status in meliorem formam reduceretur. Sic puto facturum, ut uni corpori cuncta menbra reddantur, et posthac non amplius inuicem digladientur. Deinceps post obitum liber sit imperatoris delectus, lectioque stet apud aulę principes, ut noua constitutione definitum fuerit. Ratio etiam habeatur omnium, qui extorres propriis laribus agunt ob tuendas contrarias partes: culpa enim omniumomnium… imputetur ] communis nemini priuatim imputanda Fe: omnium nemini priuatim imputanda Fr priuatim nemini imputetur.

Cęterum, Imperator Auguste, ne mihi ulli, obsecro, arrogantię uel leuitati tribuas, qui tam pusiluspusilus sic tantę Maiestati consulam: dolor me cogit et labentium rerum commiseratio. Subeat tamen memorię duos pisces Euangelii repertos et septem panes ordeaceos apud puerum, dum cibandis hominum tot millibus prouidetur, qui ex tam modico pane saturati sunt, ut etiam tot fragmentorum cophini superessent. Atqui uolui ego in medium proferre quęstionem, quomodo Christianus status reduceretur - omnes ut sumus unius reipublicae, sic facto constet - ubi ea unitas uigeat, quo tandem pariter omnes conseruandę augendęque incumbamus.

Multa poterunt addi, pleraque forsitan aliter reformari. Neque enim meum propositum fuit, ut tam breui epistola quicquam absoluerem, sed potius primis lineis designarem, arbitratus bene constituto imperio futurum, ut cuncta reliqua componantur commodissime. Iccirco Imperatorem omnium patrem, eius aulam totius orbis terrę senatum uolui. Posthac cuiusque regni pręscribi limites poterunt - regni Francorum, regni Hispanorum cęterorumque - ut emineat tamen imperialis maiestas,maiestas] potestas FeFr et omnes sentiant in reformato imperio auctam sibi dignitatem et confirmatam rerum suarum salutem.

Atque ut reuertar eo, quod exemplo proposui: utinam fuerint hi panes, qui latebant apud puerum! Quamuis tamen senex, ego ob imprudentiam merito puer possum existimari. Sed qualescunque hos utinam Christus dominus noster in totum populum partiretur, ut inde omnes satientur, tandemque cuncta pacentur! In hanc eandem materiam scripsi ad regem Francorum, hortatus principem ad perpetuę pacis et illustrissimę dignitatis rationem ineundam.

Scripta 1534, die XVI Iunii Damianus Benessa, seruus obstinatissima pietate