CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1367357 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1367357.

Nodus 1367357 in documento benesa-d-epistulae.xml


Sacrę Maiestati Ferdinando, Dei gratia regi Romanorum etc. salutem plurimam dicoT1 Sacre… dico] titulus primae epistolae, cui addita est transcriptio litterarum ad Franciscum regem et Carolum imperatorem

Audio Alemaniam turbari, tumultuarioque milite feruere, et duces nescio quos (nihil enim huc liquido perfertur) uelle esse tibi molestos. Quę res ob pietatem eam, qua Tuam Maiestatem amplector, non parum cruciat repetentem memoria, quo casus tandem recidit, ut amissa occassione, qua uestris in regnis interceptum hostem facultas erat retundi et tot Christiani nominis iniurias ulcisci, hodie mutuo odio et simultatibus inuicem geratis pręlia et in exitium mutuum ruatis.

Quod cogitanti eo molestius fuit, quod originem huiusce mali eodem referri putabam, unde rerum omnium exitium manabat: scilicet tunicam Christi apud nostri seculi principes peius diuelli, quam diuulsa fuit a carnificibus tempore necis eiusdem, quippe nefas uisum dissipari, cum esset inconsutilis. At hodie nauci haberi, dum homines rebus suis consulunt, publicaque administrari, quam optime priuatis pro singulorum ratione cedant, tametsi publica pessime gerantur, et inde commune omnium exitium sequi debeat.

Quare pro more meo et semel suscepta audacia coram Sacratissima Maiestate Tua pauca, quę suggerit spiritus, referam, urbanissime quam fieri potest, ea promens. Medeam feram mulierem et spreta paterna domo adulterum secutam aiunt frustatim fratrem Absirtum secuisse, ut patrem sui regni prędatores insequentem moraretur; quo ingenio periculum euasisse prędones. Non hodie, inquam, Christi uestem esse dissipatam, et quemque raptam partem apud se teneri uelle ui et omni iniuria, ut nulla facultas sit consulendi bono publico? Atqui si modum malis optamus poni, opus ut cuncta menbra uni redigantur corpori. Alioquin nedum hostis capta semel pręda tuto fruetur, sed quicquid reliqui apud nos superest, id omne hostis futurum, nisi maturo, qua inquam ratione, prouideatur.

Porro summa hęc et caput omnium rerum est, ut totius populi Christiani corpus unum fiat, et principes non sint sibi principes, sed toti populo Christiano, atque acta uita omnium legibus respondeat. Viuatur ita tam in statu temporali, ut ita dicam, quam spirituali, ut legibus institutum est, et contra eos seuerissime uindicetur, qui principatus suffulti potentia a nulla non abstinent iniuria.

Sed publicum iudicium intemeratum esto, quod cognoscat de principum omnium erroribus. Tum nemo priuatus sibi doleat rem capi uel pudiciciam uiolari. Omnes tamen rebus publicis impendant tuendis, ut publicum aerarium ditissimum sit, siue regius status siue optimatum esset. Vt enim priuatorum diuitiis omne uitiorum genus alitur, ita principum contra iuste imperantium apud homines uirtus floret uigetque.

Cęterum obsecro Sacram Maiestatem Tuam ne cui uitio mihi uertat, quod et his et omnibus superioribus litteris meis sine alia appellatione Maiestatis Tuae statim sermonem occipio. Namque animi mei affectus is est, ut quam maxima fieri potest pietate Maiestatem Tuam obseruem, sed inanibus uerbis cartas occupare deuito. Quicquid id ergo est, boni consulat Sacra Maiestas Tua et me pietate erga eam obstinatissima teneto. Cęterum in hanc sententiam litteras ad regem Francorum Imperatoremque, fratrem Maiestatis Tuae, scribo, quarum copiam hic adiunxi. Porro litterę cum praesentibus annexę sunt, ut Maiestas Tua perferri mandet, quo diriguntur, si futurum sperat, ut quid prodessent. Opto fęlicem augustumque faciat Te semper Diuina Maiestas.

Scripta 1534, die XVI Iunii Ragusę Damianus Benessa, Tuae Regie Maiestatis obsequentissimus 23 obsequentissimus] sequitur transcr. epist. ad Franciscum um regem et Carolum imperatorem