CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 136538 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/136538.

Nodus 136538 in documento kunic-r-epigr.xml


188. Ad Marcum religionis contemptorem. Quod te religio tremefactum corda premebat, Coepisti excusso vivere, Marce, jugo, Asper et indomiti lascivi more juvenci, Et procul a domini voce manuque fugis, Pubentesque oleas et vites proteris almas, Et premis audaci quae vetat arva pede. Illa ictum indocili differt, sed lenta protervum Exitio sternet, cum volet, ira caput. Servus Herum quam vis fugito, sperne omnia jura Servus Heri quam vis; non tamen effugies.