CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1365282 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/1365282.
Sex magnorum regum, quorum stirpsaetate nostra extincta estEpitaphium Rex Scotus iacet hic Anglis oppressus ab armis, Et cum rege iacet tota Stuarda domus. Et iacet Henricus Romani nominis hostis, Et cum rege iacet Vallia tota domus. Et iacet hic longo Sismundus fractus ab aevo, Et cum rege iacet tota Gelona domus. Et iacet hic iuvenis Solymanni Thracis alumnus: Et cum rege iacet tota Sepusa domus. Et iacet hic Libyco consumptus Marte Sebastus, Et cum rege iacet Lusia tota domus. Alter et Henricus iacet a latrone peremptus, Et cum rege iacet tota Valesa domus. Qui sapit, hic animo Caelestem raptus in aulam, Haec ait, haec nunquam desinit esse domus. Stuarda gens, quae multum, diuque in Scotia regnavit, in Iacobo eius nominis V. defecit. Henricus
Angliae rex quartus ab Ovino Vallo, ultimus eius gentis fuit: Heduardus enim huius filius, vel quia sub tutela nutritiorum regnavit. vel quia nothus habitus est, inter reges non annumeratur. Porro Henricus hic merito Romani nominis hostis adpellatur. Postquam enim cum Germanis de religione sentire coepit. omnes fere populos ad septentrionem positos a Romana amicitia avertit. Iagellonis Lithvani familia in Sigismundo, qui in fine eius belli, quod Veneti cum Otthomano Selimo gessere diem suum obiit, penitus extincta est. Post cladem Mohaczicam, in quaLudovicus rex cum omni pene Pannonica nobilitate extinctus est, Solymannus victor Ioannem Sepusium Hungariae regem declaravit, et ea gens in filio successore esse desiit. Sebastianus, qui in Africana acie periit XVI. Portugalliae rex, non modo familiae suae finem, verum regno universo miserabilem cladem intulit: Henricus enim, qui post illum rebus praefuit, regii potius tutoris, quam regis nomen meretur. Porro, quae ad Henricum Galliae regempertinent , notiora ea sunt, quam ut a me explicari debeant. Is certe ultimusValesiorum , qui in Francia regnaverunt, fuit.