CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 136048 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/136048.

Nodus 136048 in documento kunic-r-epigr.xml


174. Ad Aulum. De Erote incredulo, qui suis cupiditatibus indulgentem "beatum" dixerat. Ad Aulum. De Erote incredulo, quem suis cupiditatibus indulgentem "beatum" dixerat.Krša Si nihil est ultra mortem, bene vivit Erotes, Usque suis laxans fraena cupidinibus; Sin ultra est aliquid, vivit male, perditus, eheu, Atque miser, fletu dignus et assiduo. Ille metu, dum se fallit, caret, Aule: sed, eheu, Multo est perditior, quod caret, Aule, metu. Certius hoc flammis, nigro mergendus et Orco, Quo flammas, Orcum quo minus ille timet. Aule, cave, hunc posthac dicas, credasve beatum: Non expers, magni at nescius ille mali est.