CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 136009 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/136009.

Nodus 136009 in documento kunic-r-epigr.xml


173. Ad Praxitelem inani doctrina praeditum. Si quot res nosti, curas nugator, ineptas, Aptas tot noris res tibi, Praxitele, Posthabeo quam te doctis nunc omnibus, omnes Quotquot sunt, doctos tam tibi posthabeam Possim et ferre, unus tibi quod, vesane, videris Alter Aristoteles, alter et esse Plato. Quas noris, quaero, non quot res noris: inanes Odi nugacis divitias sophiae.