CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 135769 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/135769.

Nodus 135769 in documento kunic-r-epigr.xml


167. Ad eumdem. Cur coetu in socio vocem sic tollis, amice, Pulsatas nobis rumpat ut auriculas? Non heic oramus causas; de more vicissim, Sed, quod res tulerit, mutua colloquimur. Omnibus audiri, non est opus, omnia; quae quae] Krša : quod Radelja tu 5 Praesertim effutis tam male, tam leviter. Voci parce, oro; nulla est jactura, loquentem Si te nec sessor proximus audierit.