CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 135521 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/135521.

Nodus 135521 in documento kunic-r-epigr.xml


159. De inani Vari loquacitate. Quae Varus loquitur, sperno simul omnia; nil est Non cassum, nil non futile et exiguum. Sensus abest prorsum; large funduntur inani, Unde nihil possim dicere, verba sono. Aures ergo illi do solas, corpore solo Et praesens, alio mente, animoque feror, Et me dum fatuo male pulsat murmure, in illum Interea soleo pangere carmen ego.