CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 135254 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/135254.

Nodus 135254 in documento kunic-r-epigr.xml


153. Ad Varronem de ejus judicio. Quod tibi displicuit carmen, mihi perplacet, ipsum Hoc propter, Varro, quod tibi displicuit, Cujus ego soleo, nusquam non futile, nusquam Non vero abludens temnere judicium. Atque, inter doctos promo cum scripta sodales, Quae dictat vati Calliopea suo, Saepe, bonum ut carmen me dicam promere, dico: Hoc Varro carmen judicat esse malum.