CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 134918 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/134918.

Nodus 134918 in documento kunic-r-epigr.xml


142. Ad Nearcum de se inepte loquentem. Facta tibi narras, narras tibi dicta, Nearce, Longam de nihilo condis et historiam. Quae facis et dicis, nihili sunt omnia et ipse (Pace tua hoc liceat dicere) tu nihili es. Quare aliam posthac, ne sis narrator ineptus, Praestat sermonum quaerere materiem.