CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 134367 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/134367.

Nodus 134367 in documento kunic-r-epigr.xml


125. Ad Quintum nihil cuiquam donantem. Scis, quae donantur, non perdi, Quinte; pusillis Magna trahi haud raro munera muneribus. Id tibi ubi fiat, si quid des, pol reor esse Turpe, animo dignum nec satis ingenuo. Turpius at, vel cum spe lucri, nil dare cuiquam Velle tamen foedam propter avaritiem avaritiem] avaritiam Radelja . Jacturam ut metuens parvae si frugis arator Foecunda nolit ponere semen humo.