CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 133869 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/133869.

Nodus 133869 in documento kunic-r-epigr.xml


111. Ad amatorem sibi de se plus aequo credentem. Dicis amicitiam, quae foeda est nempe libido, Ipsum et te fallis scilicet, Antigene, Incestusque Paris, caeca tibi mente videris Esse tamen casto castior Hyppolito. At quicumque videt, qui te audit cumque loquentem, Hic miser Idalio, dicit, ab igne calet. Quid? Tibi tu, Antigene, soli ... de te tibi soli, Quam toti mavis credere tu populo?